mercoledì 13 marzo 2013

Et portes inferi non prevalebunt!

MISERERE
Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Miserere mei Deus. Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me:miserere mei Deus. Tibi soli peccavi, et malum coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuiset vincas cum judicaris. Miserere mei Deus. Ecce enim veritatem dilexisti:incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Miserere mei Deus. Auditui meo dabis gaudium et letitiam: et exultabunt ossa humiliata. Miserere mei Deus. Cor mundum crea in me Deus: et spiritum rectum innova in visceribus meis.Miserere mei Deus. Redde mihi laetitiam salutaris tui:et spiritu principali confirma me. Miserere mei Deus. Libera me de sanguinibus Deus, salutis meae: et exultabit lingua mea justitiam tuam.Miserere mei Deus. Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique holocaustis non delectaberis. Miserere mei Deus. Benigne fac domine: in bona voluntate tua Sion: ut aedificentur muri Jerusalem. Miserere mei Deus. Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta tunc imponet super Altare tuum vitulos. Gloria Patri...
traduzione:

SALMO 50 (51)
Pietà di me, o Dio, secondo la tua misericordia; nella tua grande bontà cancella il mio peccato.Lavami da tutte le mie colpe,mondami dal mio peccato.Riconosco la mia colpa, il mio peccato mi sta sempre dinanzi.Contro di te, contro te solo ho peccato,quello che è male ai tuoi occhi, io l'ho fatto; perciò sei giusto quando parli, retto nel tuo giudizio.Ecco, nella colpa sono stato generato,nel peccato mi ha concepito mia madre. Ma tu vuoi la sincerità del cuore e nell'intimo m'insegni la sapienza.Purificami con issopo e sarò mondo; lavami e sarò più bianco della neve.Fammi sentire gioia e letizia, esulteranno le ossa che hai spezzato.Distogli lo sguardo dai miei peccati, cancella tutte le mie colpe.Crea in me, o Dio, un cuore puro,rinnova in me uno spirito saldo. Non respingermi dalla tua presenza e non privarmi del tuo santo spirito.Rendimi la gioia di essere salvato, sostieni in me un animo generoso.Insegnerò agli erranti le tue vie e i peccatori a te ritorneranno.Liberami dal sangue, Dio, Dio mia salvezza, la mia lingua esalterà la tua giustizia.Signore, apri le mie labbrae la mia bocca proclami la tua lode; poiché non gradisci il sacrificio e, se offro olocausti, non li accetti.Uno spirito contrito è sacrificio a Dio, un cuore affranto e umiliato, Dio, tu non disprezzi.Nel tuo amore fa grazia a Sion, rialza le mura di Gerusalemme.Allora gradirai i sacrifici prescritti, l'olocausto e l'intera oblazione,allora immoleranno vittime sopra il tuo altare. Gloria al Padre...

Peccatores,
R. te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas,
R. te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas,
R. te rogamus, audi nos.
Ut ad veram paenitentiam nos perducere digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos. .
Ut domum Apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut omnes errantes ad unitatem Ecclesiae revocare, et infideles universos ad Evangelii lumen perducere digneris,
R. te rogamus, audi nos. .
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio confortare et conservare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut mentes nostras ad caelestia desideria erigas,
R. te rogamus, audi nos.
Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas,
R. te rogamus, audi nos.
Ut animas nostras, fratrum, propinquorum et benefactorum nostrorum ab aeterna damnatione :eripias,
R. te rogamus, audi nos.
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris,
R. te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris,
R. te rogamus, audi nos.
R. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
R. Kyrie, eleison.
R. Christe, eleison. Christe, eleison.
R. Christe, eleison.
R. Kyrie, eleison. Kyrie, eleison.
R. Kyrie, eleison.
Pater noster (silentio)
Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.
V. Oremus pro Pontifice nostro BENEDICTO
R. Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum eius.
Oremus:
Deus, cui proprium est misereri semper et parcere: suscipe deprecationem nostram; ut nos, et omnes famulos tuos, quos delictorum catena constringit, miseratio tuae pietatis clementer absolvat
Exaudi, quaesumus, Domine, supplicum preces, et confitentium tibi parce peccatis: ut pariter nobis indulgentiam tribuas benignus et pacem.
Ineffabilem nobis, Domine, misericordiam tuam clementer ostende: ut simul nos et a peccatis omnibus exuas, et a poenis quas pro his meremur, eripias.
Deus, qui culpa offenderis, paenitentia placaris: preces populi tui supplicantis propitius respice; et flagella tuae iracundiae, quae pro peccatis nostris meremur, averte.
Omnipotens sempiterne Deus, miserere famulo tuo Pontifici nostro BENEDICTO, et dirige eum secundum tuam clementiam in viam salutis aeternae: ut, te donante, tibi placita cupiat, et tota virtute perficiat.
Deus, a quo sancta desideria, recta consilia, et iusta sunt opera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem; ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et, hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla.
Ure igne Sancti Spiritus renes nostros et cor nostrum, Domine: ut tibi casto corpore serviamus, et mundo corde placeamus.

Fidelium, Deus omnium Conditor et Redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur
Actiones nostras, quaesumus, Domine, aspirando praeveni et adiuvando prosequere: ut cuncta oratio et operatio a te semper incipiat et per te coepta finiatur.

Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum dominaris simul et mortuorum, omniumque misereris, quos tuos fide et opere futuros esse praenoscis: te supplices exoramus;
ut pro quibus effundere preces decrevimus, quosque vel praesens saeculum adhuc in carne retinet vel futurum iam exutos corpore suscepit, intercedentibus omnibus Sanctis tuis, pietatis tuae clementia, omnium delictorum suorum veniam consequantur.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen
Signore Perdonaci perchè abbiamo peccato contro di Te!
Misereri nostri Domine, Miserere nostri!



Nessun commento:

Posta un commento